- SIRIS
- I.SIRISab Aethiopibus dicitur Nilus, antequam totus confluat. Nam, ut inquit Plin. l. 5. c. 9. nec ante Nilus dicitur, quam se totum aquis concordibus iunxit. Dionys. v. 221.Ἔνθεν πιοτάτοιο κατέρχεται ὕδατα Νείλου,Ὅς δή τοι Λιβήυθεν ἐπ᾿ ἀντολίην πολὺς ἕρπωνΣῖρις ὑπ᾿ Αἰθιόπων κικλήσκεται.Ineptae autem sunt, quas recenset Eustathius, sed neque ipse probat, etymologiae nominis Σῖρος e Graecâ linguâ petitae, cum Aethiopica sit vox: et quod ad illam attinet, quae a Σείριος ducitur, quiacirca Sirii seu Canis ortum Nilus maxime exundet (Plin. l. 5. c. 9.) e converso Sirium a Siri sic dictum, quasi Niliacam stellam Fullerus probabiliter censet. Quod ad vocem Σϊρις, Hebraeis Shior vocatur, quod Aethiopes linguâ suâ Shichri, vel Shihri dixerunt, ut monet Scaliger, teste Salmasiô; pro hoc Graeci, voce ad linguae suae formam deflexâ, Σϊρις seripserunt.II.SIRISfluv. Libyae, prope insulas Phaselussas. Steph.III.SIRISfluv. Magnae Graeciae apud Metapontum, et Heracleam in sinu Tarentino influens ad Sirim oppid. quod ibi erat, teste Plimô, l. 3. c. 11. Senno hodie, teste Scip. Mazzellâ: Baudrando Seno, fluv. alias Lucaniae, trans Apenninum, hodie in Basilicata. Oritur in limite Calabriae citerioris, Grumentum rigat, et prope oppid. Sirim, hodie Torre di S. Basilio, in Sinum Torrentinum se exonerat, vix 5. milliar. ab Heraclae in Meridiem, uti 15. a Metaponto.IV.SIRISoppid. Magnae Graeciae, ad Sirin fluv. cuius incolis mi grare coactis, Tarentini, coloniâ suorum deductâ, urbem condiderunt Heracleam, paulum supra mare, anno 4. Olymp. 86. Diodor. Sic. l. 11. Postea Siris Heracleotarum navale facta est. Ferunt autem Sirim a Troianis conditam, Iliacae Minervae simulacrum ibi proferentes, quasi ab Ilio allatum: quod etiam Romae et Lavinii et Luceriae haberi dicitur, Strabo l. 6. Vide et hîc Siris fluv.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.